Latin
74
Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 74
Unproofread scanNot analysed yet
Quod summa vel series infinita (seu indefinita) numerorum à nihilo crescentium ad certum maximum terminum, iuxta rationem radicum quadraticarum numerorum se pariter unitate continuò excedentium (hoc est, se habentium ut O, 1, V2, V3, 44. &c. ad infinitum) subsesquialtera ut summae totidem aequalium dicto maximo termino; est arithmeticum theorema, sed quod in ipsa arithmetica, nulli, opinor ratione poterit exactè demonstrari; verùm ex Geometria perspicuè deducitur. Nam si diameter parabolae cujusvis in partes aequales divisa concipiatur indefinite multas, quae per puncta divisionum ad diametrum ordinatim applicantur rectae lineae (vel parallelogramma aeque alta illis insistentia) ista ratione progredientur, sicus offenditur in Geometria; ex istis vero, seu rectis, seu parallelogrammis, conflata parabola etiam ibidem subsesquialtera demonstratur parallelogrammi super eandem basim &aequealti; hoc est summae compositae ex totidem rectis vol parallelogrammis aequalibus maximae recta, vel maximo parallelogrammo: Unde, supposito quem astruere cupimus Arithmeticae cum eam Geometria consensu, satis clarè sequitur ejusmodi seriem numericam subsesqui alteram esse summae totidem aequalium maximo termino. Sed facilius, nec admodum dissimile, proponemus exemplum.