Latin
FGHAEZ
Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 75-2
Unproofread scanNot analysed yet
FGHAEZ Mobile punctum A ponatur ferri per rectam AZ uniformi motu; &punctum E per eandem rectam decurrat etiam uniformi motu, sed velocitate subtripla velocitatis, quâ fertur mobile A. Ergo quo tempore mobile A percurrit rectam AE, eo tempore mobile E percurret ipsius AE tertiam partem, puta EF. Item quo tempore prius mobile percurret rectam EF, eodem posterius percurret ipsius EF tertiam partem, puta FG; &sic continuò in infinitum, donec mobile A assequatur ipsum E in puncto AE. Posito jam quod AE sit unitas. erit EF. I, &FG, 1/2, &GH, XII. &sic porrò ad infinitum juxta probyGoogle propositam hypothesin; liquet verò, quoniam mobile A triplo velocius ponitur mobili E, quòd recta AAE decursa ab A tripla sit rectae EAE eodem tempore decursae ab E. Ergo EAE se habet ad AE, hoc est series decrescens, exclusa unitate, ad unitatem, ut 1 ad 2: Et AAE se habet ad AE, hoc est series decrescens inclusa unitate ad unitatem, ut 3 ad 2. Quod erat demonstrandum.