# Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 75-2

Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones, FGHAEZ. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/75-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/75-2

FGHAEZ Mobile punctum A ponatur ferri per rectam AZ uniformi motu; & punctum E per eandem rectam decurrat etiam uniformi motu, sed velocitate subtripla velocitatis, quâ fertur mobile A. Ergo quo tempore mobile A percurrit rectam AE, eo tempore mobile E percurret ipsius AE tertiam partem, puta EF. Item quo tempore prius mobile percurret rectam EF, eodem posterius percurret ipsius EF tertiam partem, puta FG; & sic continuò in infinitum, donec mobile A assequatur ipsum E in puncto AE. Posito jam quod AE sit unitas. erit EF. I, & FG, 1/2, & GH, XII. & sic porrò ad infinitum juxta probyGoogle propositam hypothesin; liquet verò, quoniam mobile A triplo velocius ponitur mobili E, quòd recta AAE decursa ab A tripla sit rectae EAE eodem tempore decursae ab E. Ergo EAE se habet ad AE, hoc est series decrescens, exclusa unitate, ad unitatem, ut 1 ad 2: Et AAE se habet ad AE, hoc est series decrescens inclusa unitate ad unitatem, ut 3 ad 2. Quod erat demonstrandum.

---

Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
