Latin
FGHAEZ
Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 84
Unproofread scanNot analysed yet
Quanquam alioqui fatendum sit, perfectam Geometriam &suis omnibus numeris absolutam, Arithmeticâ indigere, veruntamen haud velut scientia totaliter à se diversa, ac alienâ, sed ut parte sui (sicut postea videbimus) quomodo ad stereometriam (doctrinam solidorum) quae pars est Geometriae magìs composita, praesternenda requiritur Empedometria (doctrina planorum) pars ejusdem naturâ prior &simplicior. Nec minùs hinc liquet quid responderi posfit praedicto doctissimo viro sic disputanti: Est issertio illa de aequalitate numeri quinarii cum numeris binario &ternario conjunctis, assertio generalis, quibuscunque aliis rebus non minùs quàm Geometricis applicabilis; nam &angeli, duo &tres sunt angeli quinque. Respondeo breviter 1. Ut jam ante, quòd 2 angeli -3 angeli faciant; angelos, provenire non ex abstracta ratione numerorum, sed ex eo quòd uterque numerus, binarius ille &ternarius, ejusdem generis &nominis enti tribuatur. 2. Quòd isti numeri, quatenus angelis tribuuntur, sint transcendentales, non aliquam singulorum angelorum inter se aequalitatem proprie dictam, at naturae duntaxat similitudinem innuentes; adeoque ad Mathematicam considerationem minimè pertineant. Caeterum hanc, quam subnotavi distinctionem numerorum acutè perspexit, &disertè prodidit Plato, in Philebo; Recitari merentur ejus verba: Ἀριθμητικὴν –ἄρʼ οὐκ ἄλλὴν μέν τινα τῶν πολλῶν φατέον, ἄλλιον δʼ αὖ τὴν τῶν φιλοοὐ σμικρὸς ὅρος, ᾧ πρῶταρχε. σέφων: –μὲν γάρ που μονάδας ἀνίσους καταριθμοῦν τοῦς περὶ ἀριθμὸν· Οἷον στρατόπεδα δύο, καὶ δύοδύο.