# Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 84

Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones, FGHAEZ. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/84
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/84

Quanquam alioqui fatendum sit, perfectam Geometriam & suis omnibus numeris absolutam, Arithmeticâ indigere, veruntamen haud velut scientia totaliter à se diversa, ac alienâ, sed ut parte sui (sicut postea videbimus) quomodo ad stereometriam (doctrinam solidorum) quae pars est Geometriae magìs composita, praesternenda requiritur Empedometria (doctrina planorum) pars ejusdem naturâ prior & simplicior. Nec minùs hinc liquet quid responderi posfit praedicto doctissimo viro sic disputanti: Est issertio illa de aequalitate numeri quinarii cum numeris binario & ternario conjunctis, assertio generalis, quibuscunque aliis rebus non minùs quàm Geometricis applicabilis; nam & angeli, duo & tres sunt angeli quinque. Respondeo breviter 1. Ut jam ante, quòd 2 angeli - 3 angeli faciant; angelos, provenire non ex abstracta ratione numerorum, sed ex eo quòd uterque numerus, binarius ille & ternarius, ejusdem generis & nominis enti tribuatur. 2. Quòd isti numeri, quatenus angelis tribuuntur, sint transcendentales, non aliquam singulorum angelorum inter se aequalitatem proprie dictam, at naturae duntaxat similitudinem innuentes; adeoque ad Mathematicam considerationem minimè pertineant. Caeterum hanc, quam subnotavi distinctionem numerorum acutè perspexit, & disertè prodidit Plato, in Philebo; Recitari merentur ejus verba: Ἀριθμητικὴν – ἄρʼ οὐκ ἄλλὴν μέν τινα τῶν πολλῶν φατέον, ἄλλιον δʼ αὖ τὴν τῶν φιλοοὐ σμικρὸς ὅρος, ᾧ πρῶταρχε. σέφων: – μὲν γάρ που μονάδας ἀνίσους καταριθμοῦν τοῦς περὶ ἀριθμὸν· Οἷον στρατόπεδα δύο, καὶ δύοδύο.

---

Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
