Latin
FGHAEZ
Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 86
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim ut hunc nostrum conceptum exponamus, &declaremus, magnitudinem, istam certi numeri vocabulo vel charactere designamus; qui proinde numerus nihil est aliud quam nomen aut symbolum magnitudinis istius taliter apprehensam. Haec generalis est natura, vis, &ratio numeri Mathematici: Verùm specialius quilibet numerus (effabilis aut rationalis quem vocant) distinguitur ac internoscitur ab alio, consequenter ad actus mentis magnitudines alias atque alias ex una aliqua, quam incompositam concipit, per repetitionem ejus (vel ei aequalis adjectionem) continuò successivam componentis, aut compositam cogitantis. Quae repetitio primùm mente peracta, tum sermone prolata dicitur numeratio. Optimè in hanc sententiam Aristoteles. Ανάγκη ἀριθμείσθαι τὴν ἀριθμὸν κατὰ τὴν πρό θεσιν. Οἷον τὴν δυάδα, πρὸς τῷ ἐνὶ ἄλλου ἐνὸς προστεθέντος, καὶ τὴν τριαδα ἄλλου ἐνὸς πρὸς τοῖς δυσὶ προστεθέντος, καὶ τὴν τετράδα ὡσαύτως.