# Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 89

Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones, FGHAEZ. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/89
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/89

Numeri verò radicales, vel surdi notae sunt magnitudinis cujuslibet, commonstrantes ipsam esse proportione qualitercunque mediam inter quamlibet assumptam magnitudinem homogeneam, aequaliter compositam secundum exigentiam appositi numeri seu integri seu fracti, & partem ejus unitatis vice fungentem (vel quod perinde est, inter acceptam quamvis magnitudinem simplicem ac indivisam, & propterea unitatis vicem obeuntem, ac aliam ita prout adjunctus exigit numerus multiplicatam) ut radix secunda, vel quadratica, numeri 3, denotat mediam proportionalem inter quamvis assumptam magnitudinem, & ipsius triplam. Et radix tertia, vel cubica, ternarii designat primam ex duabus mediis proportionalibus inter quamvis assumptam magnitudinem, & triplam ejus. Et radix quarta (vel quadrato quadratica, quam etsi minus commode solent appellare) numeri 5, significat primam ex tribus mediis proportionalibus inter quamvis magnitudinem & quintuplam ejus, & sic pariter de caeteris. Quòd verò spectat ad surdos hosce numeros (quos & irrationales, ineffabiles, irregulares, inexplicabiles, nullo suo merito, & quasi per convicium atque calumniam appellitant) illos complures propriè numeros esse negant, & ab Arithmetica seclusos ad aliam, (quae tamen nulla est) scientiam, Algebram nempe, solent ablegare. Quo pacto suam Arithmeticam membro demutilant amplissimo, & utilissimo (saepiùs enim, dum magnitudines metimur. & inter se comparamus, ad hosce surdos, quàm ad rationales quos vocant numeros computando devenimus.

---

Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
