Latin
FGHAEZ
Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 94
Unproofread scanNot analysed yet
quomodò ξ–3 aequatur unitati, si unitas indivisibilis est, &incomposita, &instar puncti se habens) quin potiùs sola unitas propriè divisibilis est, &ex unitatis divisione procreantur numeri. Multo veriùs &tutiùs (ut postea monstrabimus, cùm de puncto Geometrico se praebebit occasio disserendi) punctum Geometricum cyphrae, vel nihilo Arithmetico comparetur; quae cipra revera terminus est numeri, finiens unumquemque numerum, &numeris intercedens se proximè consequentibus, non verò pars ejus; quae numero apposita non auget ipsum, nec ablata minuit; à quâ desumitur initium computandi, cum ipsa non computetur, quaeque praecipuas Geometrici puncti proprietates planissimè refert. Quòd verò de positione dicitur, nec id usquequaque sanum est &solidum; nam punctum universaliter acceptum haud minùs indeterminatum est, &expers positionis, quam unitas itidem sumpta universaliter: Singulariter autem accepta unitas definitam aequè positionem, &reliquas singulares includit circumstantias, ac ipsum singulare punctum. Denique non diversa, nedum impar est harum scientiarum (Arithmeticae &Geometricae) ἀκρίβεια; sed prorsus eadem; ex iisdem haustae principiis; circa res easdem occupata.