# Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 94

Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones, FGHAEZ. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/94
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/94

quomodò ξ–3 aequatur unitati, si unitas indivisibilis est, & incomposita, & instar puncti se habens) quin potiùs sola unitas propriè divisibilis est, & ex unitatis divisione procreantur numeri. Multo veriùs & tutiùs (ut postea monstrabimus, cùm de puncto Geometrico se praebebit occasio disserendi) punctum Geometricum cyphrae, vel nihilo Arithmetico comparetur; quae cipra revera terminus est numeri, finiens unumquemque numerum, & numeris intercedens se proximè consequentibus, non verò pars ejus; quae numero apposita non auget ipsum, nec ablata minuit; à quâ desumitur initium computandi, cum ipsa non computetur, quaeque praecipuas Geometrici puncti proprietates planissimè refert. Quòd verò de positione dicitur, nec id usquequaque sanum est & solidum; nam punctum universaliter acceptum haud minùs indeterminatum est, & expers positionis, quam unitas itidem sumpta universaliter: Singulariter autem accepta unitas definitam aequè positionem, & reliquas singulares includit circumstantias, ac ipsum singulare punctum. Denique non diversa, nedum impar est harum scientiarum (Arithmeticae & Geometricae) ἀκρίβεια; sed prorsus eadem; ex iisdem haustae principiis; circa res easdem occupata.

---

Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
