Latin
FGHAEZ
Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 97
Unproofread scanNot analysed yet
Geometra demonstrat universim quodvis triangulum parallelogrammi cujusvis super aequalem basim constituti &aequae sibi alti dimidium aequare; vel conum aequari tertiae parti cylindri super aequalem basem consistentis, &aequè alti; hae sunt universaliter verae propositiones ®ulae, quas Geometra reperit &comprobat speculando; quibus uti potest quisquis areae cujusvis triangularis mensuram determinare, vel Vas quodvis conicum cum mensura cylindrica conferre sibi propositum habet; unde practica dici possint ista theoremata, quatenus usum &praxim respiciunt; sed ineptè propterea utrumque illud theorema duplex statuatur, seu dividatur in theorema speculativum &practicum. Est igitur unica Geometria diversos subiens respectus, &quae contemplativa dici potest quatenus vera, activa quatenus utilis. Res clara est, quid attinet plura; quòd si cui regulas quasdam utiliores, quae praecipuarum magnitudinum dimensiones ostendant, Geometriâ excerptas conquerere libet, vel easdem praecipue materiali cuivis subjecto accommodare (licet id forsan obstet principali scientiae, &praestet illas non alibi quàm in ipsa Geometria, hoc est, in suo loco, &ordine nativo, suis fundamentis affixas demonstrationibus suis adhaerentes reperiri) haud admodum repugnem: Sed non ideò censeri debet ejusmodi regularum congeriem constituere partem quandam aut speciem Geometriae à contemplativa differentis.