# De motu marium et ventorum 100

Isaac Vossius, De motu marium et ventorum, CAP. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/100
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/100

Soli ferme ibi flant Austrozephyri qui aestatem, & Boreae seu Zephyroboreae qui hyemem adducunt. Uti enim maria, ita quoque aer & venti non impetunt, sed fugiunt litora Floridae, Virginiae, Novi Belgii &c. Contrarium fit in Europaeis litoribus, ad quae perpetuo fere motus iste ἀνθήλιος maris & ventorum defertur. Itaque non mirum quod in Belgii, Britanniae, Galliae Hispaniaeque oris Oceano expositis maxima anni parte venti ab Occidente adveniant. Eadem est ratio Oceani qui Boreales Sinenses alluit, quibus nunquam, aut certe rarissime, ventus à mari flat, qui fere perpetuus est in opposito litore, nempe in Occidentali Borealis Americae ora.

---

Isaac Vossius, De motu marium et ventorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_motu_marium_et_ventorum.
