Latin
CAP. XXIII
Isaac Vossius, De motu marium et ventorum 101
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XXIII. Motus ventorum annuus. DRaeter hos duos motus, quorum medius est solisequus, alter vero Soli contrarius, alium quoque ostendimus, qui efficiat ut praedicti duo motus modo ad Austrum, modo ad Boream declinent. Ne hic quidem diversa est marium à ventis conditio. Uti enim illa per semestre spatium in Austrum, altero vero semestri in Boream volvuntur, pariter quoque feruntur venti quorum eadem per universum fere oceanum occurrit vicissitudo. Nec in mari tantum, sed etiam passim terrarum idem observare est, licet non eadem constantia. Aliquot post solstitium diebus venti à Borea &Zephyroborea flare incipiunt. Post brumam vero quamvis aliquanto serius, Auster &Euronotus adveniunt. Satis hoc declarant venti stati, quales sunt Etesiae &Ornithiae per totum fere mediterraneum pelagus. Nec alia ratio est apud Persas, Indos, Mexicanos &alias Asiae ac Americae gentes. Etiam in media Africa sicubi venti flent, illi ab Austro &Euroaustro adveniunt Sole in Septentrionalibus signis constituto; eodem vero Australe hemisphaerium illustrante, Boreas &Zephyroboreas ingruunt.