# De motu marium et ventorum 102

Isaac Vossius, De motu marium et ventorum, CAP. XXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/102
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/102

Denique quocunque se aliquis terrarum conferat, sive in Boreali sive in Australi versetur hemisphaerio inveniet non tantum magna maria, sed & media magnarum continentum, dummodo nulli obstent montes; plerunque una anni parte ventos ab Austro, altera vero parte ventos à Borea flantes excipere. CAP. XXIV. De ventis terrestribus, & eorum causa & origine. Um nulla fere in orbe sit regio quam alluat Oceanus, unde non aliquando spiret ventus, in multis vero & pene omnibus oris Soli vicinis constans & perpetuum sit ut Sole occaso venti terrestres flare incipiant, non defuere quamplurimi, qui omnes omnino ventos è terra oriri & terrestres halitus esse credidere. Cum amplissima maria unde effectus isti commodissime derivari possunt ob oculos habuerint, maluerunt tamen nescio ad quas lacunas & montes nivosos & quantumvis minutos terrę humores & cavernas subterraneas confugere, tanquam si sicca tellus & flumina saepe deficientia majorem ad ciendos fluctus istos aëreos materiem suppeditarent, quam perennis fons oceani. Opinionem suam eo roborari existimarunt, quod in litoribus & tractibus terrae vicinis major ventorum vehementia deprehendatur, quam in medio Oceano. Sed vero tantum abest ut plerique venti terrarum sint progenies, ut ne illos quidem qui terrestres appellantur, natales suos terris debere existimem.

---

Isaac Vossius, De motu marium et ventorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_motu_marium_et_ventorum.
