# De motu marium et ventorum 106

Isaac Vossius, De motu marium et ventorum, CAP. XXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/106
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/106

Quod vero non tota etiam Orientalis Africae ora Zonae Torridae subjecta eadem fruatur temperie, hujus rei causa patet ex supradictis. Universum quippe hoc littus non recta, sed oblique tantum allabentem Oceani motum excipit. Attamen licet id non foret, etiam aliud obest, nempe quod exceptis Quiloae, Mombasae & Melindae regnis, reliquus Africae tractus prorsus sit siticulosus & nullis irrigetur fluminibus. Eadem est conditio orae Arabicae quae licet felix appelletur, adeo tamen est arida, ut vix potui sufficientia habeat flumina. Concludamus itaque omnes eas terras quae inter Tropicos sitae sunt & vicini maris Orientales flatus admittunt, dummodo non destituantur fluminibus, aut obsint alti montes, qui ventum marinum excludant, pro fertilissimis & temperatissimis merito esse habendas. At vero Zonae Torridae regiones quae mare habent ab Occidente, illarum longe dispar est ratio.

---

Isaac Vossius, De motu marium et ventorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_motu_marium_et_ventorum.
