# De motu marium et ventorum 107

Isaac Vossius, De motu marium et ventorum, CAP. XXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/107
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/107

Cum enim secundum ea quae diximus nullus ab Occidente iis adveniat ventus, sed perpetuo istoc Subsolani spiritu, qui totam pervadit Zonam Torridam, quique illis est terrestris ac proinde siccissimus, mirum in modum torreantur, utique necessarium est ut tales regiones sint steriles, miserae & pene inhabitabiles. Exemplo sit universa Africae ora Occidua, regna inquam Gualatae, Arguyni, Hodeni, Genehoae, regio Jalofforum, tota pene Guinea, Beninum, & complures aliae provinciae, quae tanto ardore adfliguntur, ut si habitatores videas, eos è fumario prodire, nec homines, sed spectra vel sceleta te videre existimes. Constat certissimis experimentis quibusdam in locis tantum illic aestum occurrere, ut etiam spiritus per quos cernimus & audimus penitus absumantur. Leucoaethiopibus id praecipue contingit, qui noctuarum instar interdiu caeci sunt, noctu vero vident. Tale quoque hominum genus apud Papuas in altera Guinea, quae est ultra Indos orientales, observavere non nostri tantum, verum & Hispani, qui Albinos vocant, ac non tantum ad Solem caecutire, sed & magna ex parte surdos esse prodidere. Sane Ruterus testis minime mendax in regno Gualatae ad flumen Aureum, ut vocant, idem & sibi & socio evenisse & utroque sensu pene se multatos fuisse adfirmat.

---

Isaac Vossius, De motu marium et ventorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_motu_marium_et_ventorum.
