# De motu marium et ventorum 108

Isaac Vossius, De motu marium et ventorum, CAP. XXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/108
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/108

trim Nec est quod quis existimet regulam hanc ex eo infirmari, quod in hoc ipso Africae litore haud infoecunda Congi & Angolae occurrant regna, quodque illi ipsi quos paulo ante nominavimus tractus plurimis in locis temperatissimi & cultui sint aptissimi, ipsa enim haec exceptio id quod dicimus confirmat. Si enim vasti intercedant montes qui ventum istum Orientalem sive terrestrem obvia quę cunque exurentem terminent, necessarium est ut cessante causa desinant quoque effectus. Constat vero in omnibus praedictis oris eas tantummodo temperatas & habitabiles esse, quae crebris montium jugis crebra emittentibus flumina ab Oriente praecinguntur. Praeter nominata regna tales quoque sunt tractus ad Promuntorium viride, ad Theon Ochema seu Sierra Liona, ad sinum S. Annae, & alii nonnulli. Ut hujus rei clarius exhibeamus exemplum transeamus in Americam. Diximus, & notum est omnibus, oras Brasiliae propter ventos marinos benigna & temperata admodum frui aëris constitutione, ita ut regio haec perpetuo Oceani rore humectetur.

---

Isaac Vossius, De motu marium et ventorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_motu_marium_et_ventorum.
