# De motu marium et ventorum 113-2

Isaac Vossius, De motu marium et ventorum, CAP. XXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/113-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/113-2

CAP. XXVII. Unde fiat ut venti narini frigidi sint in Zona Torrida, & iidem calidi in Temperatis Zonis. Uamvis mirum possit videri maria intra Tropicos calida ac pene fervida, & tamen illic frigus efficere, eadem vero multo frigidiora in Zonis Temperatis, & tamen in istis calorem adflare; siquis nihilominus memor sit eorum quae paulo ante monuimus ubi de ventorum terrestrium origine egimus, utique nullam superfore causam existimo, quamobrem id pro absurdo debeat haberi. Cum tellus Zonae Torridae subjecta plus incalescat, quam mare, non mirum est hanc ab illo refrigerari.

---

Isaac Vossius, De motu marium et ventorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_motu_marium_et_ventorum.
