# De motu marium et ventorum 113

Isaac Vossius, De motu marium et ventorum, CAP. XXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/113
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/113

Quod siquis ad Occidentalia litora Borealis Americae sese conferat, eandem illic aeris & ventorum cognoscet conditionem, ac sit illa, quam in Europaeis litoribus exposuimus. Jam vero si ad Antichthonas & Australis hemisphaerii regiones nos conferamus, ubique eadem occurret lex, ut nempe litora & terrae quae motum Oceani ab Occidente excipiunt, longe sint temperatiores & minus frigori obnoxiae; quam sint opposita litora quae Solem Orientem aspiciunt. In insulis minutis inobservabilis est haec differentia, sed vero continentes aut majores insulae pro ratione magnitudinis, certum quoque & determinatum temperiei suae modum satis manifestè declarant, idque non tantum in litoribus, sed magis etiamnum in Mediterraneis partibus, quae tanto sunt frigidiores, quanto longius à mari absunt, quantoque minus humore Oceani aut aliorum marium humectantur.

---

Isaac Vossius, De motu marium et ventorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_motu_marium_et_ventorum.
