Latin
CAP. XXVII
Isaac Vossius, De motu marium et ventorum 115
Unproofread scanNot analysed yet
Quamvis autem communis fere sit opinio tempestates has esse fortuitas, nec posse earum certam dari rationem, tamen cum statis locis &temporibus ut plurimum recurrant, utique non debet harum natura pro occulta haberi. Quinimo ut caeteri motus qui in mari &aere contingunt, certis legibus &terminis continentur, ita quoque harum tempestatum tempora &momenta praesciri &determinari posse existimo. Si quis igitur sedulo &diligenter tempus inqui rat, quo istae pelagi &ventorum seditiones eooriuntur, inveniet illud maxime incidere circa finem aestatis, quando nempe à Solstitiis ad Aequinocti properat. Tunc quippe fit conversio motus annui quo maria ab Austro in Boream &à Borea vicissim in Austrum commoventur, ut diximus. Cum vero omnis conversio seu reciprocatio inaequalitatem libramenti inducat, fieri aliter non potest, quin illo tempore quo maria cursum mutant, &ab Austro in Boream, vel à Borea ad Austrum refluunt, magnae fiant tempestates.