# De motu marium et ventorum 115

Isaac Vossius, De motu marium et ventorum, CAP. XXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/115
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/115

Quamvis autem communis fere sit opinio tempestates has esse fortuitas, nec posse earum certam dari rationem, tamen cum statis locis & temporibus ut plurimum recurrant, utique non debet harum natura pro occulta haberi. Quinimo ut caeteri motus qui in mari & aere contingunt, certis legibus & terminis continentur, ita quoque harum tempestatum tempora & momenta praesciri & determinari posse existimo. Si quis igitur sedulo & diligenter tempus inqui rat, quo istae pelagi & ventorum seditiones eooriuntur, inveniet illud maxime incidere circa finem aestatis, quando nempe à Solstitiis ad Aequinocti properat. Tunc quippe fit conversio motus annui quo maria ab Austro in Boream & à Borea vicissim in Austrum commoventur, ut diximus. Cum vero omnis conversio seu reciprocatio inaequalitatem libramenti inducat, fieri aliter non potest, quin illo tempore quo maria cursum mutant, & ab Austro in Boream, vel à Borea ad Austrum refluunt, magnae fiant tempestates.

---

Isaac Vossius, De motu marium et ventorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_motu_marium_et_ventorum.
