Latin
CAP. XXVII
Isaac Vossius, De motu marium et ventorum 117
Unproofread scanNot analysed yet
At vero cum in hoc hemissphaerio contingant Oracani Sole remeante à Tropico Cancri ad Aequinoctialem, contra in opposito hemisphaerio maxime observantur Sole à Tropico Capricorni ad Aequatorem redeunte. Jam vero posito eo quod monuimus, Oracanos provenire ex conversione motus maris annui, dico non difficulter colligi posse, quibus in locis nunquam, quibus item sępissime &fere semper praedictis temporibus istae adveniunt tempestates. In omnibus Europae litoribus, atque etiam in ea Africae parte. quae usque ad Promuntorium Viride extenditur, licet venti vehementes &violenti admodum è mari saepissime spirent, nulli tamen unquam quod sciam observati fuere Oracani, aut certe quam rarissimi. Nimirum in praedictis oris non occurrunt vicissitudines istae annui motus, aut si occurrant, sunt insensibles omnino. In plerisque Europaeditoribus, unus tantummodo observatur generalis motus, quo maria ab Occidente in Ortum feruntur, ut jam aliquoties monuimus. At vero quanto quis longius ab Europae litoribus in Occidentem contendit, tanto magis motus r1s tus hic annuus percipitur. In eo itaque mari quod oppositas Americae oras adluit, anniversariae supraedictae tempestates, idque statò tempore, nempe cum maria ab Aquilone in Meridiem refluere inci piunt.