# De motu marium et ventorum 119

Isaac Vossius, De motu marium et ventorum, CAP. XXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/119
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/119

Jam vero si quis Australis haemisphaerii aequora consideret, haud aliam aestuum & tempestatum illic contingentium rationem & periodum deprehendet, ac sit illa quae in nostro passim occurrit hemisphaerio. In litoribus ultra Tropicum Brumalem sitis & quae Solem Occidentem adspiciunt, nulli unquam comparent Oracani; at vero in litoribus Soli Orienti expositis, illic crebro admodum observantur. Ad oram Chilensem & in litore Occidentali insulae del Fuego, quamvis aliae compareant tempestates, nunquam tamen quod sciam conspecti fuere Oracani, cum tamen iidem haud raro saeviant in adversa ora, quae ab ostio fluvii Argentei ad fretum Magellanicum & ulterius extenditur. Sed neque iidem observantur in illo Africae litore quod Occidentem spectat & à Tropico Brumali ad Caput Bonae Spei excurrit, cum tamen saepissime conspiciantur in adversa ora Orientali, quae à capite Bonae Spei usque ad Insulam Madagascar extenditur. Quod autem diximus praedictas tempestates in Australi hemisphaerio contingere verno tempore, id exinde infirmari non debet, quia ad Bonae Spei promuntorium autumnali quoque tempore eaedem observentur procellae, quae mirum in modum adfligant navigantes. Propter eum motum Oceani Indici, quem superius monuimus in Meridiem declinare, geminae singulis annis circa hoc promuntorium fiunt maris conversiones. Quae verno tempore illic contingunt tempestates, earum ratio clara est, nam quod nos Ver vocamus, id hujus promuntorii accolae Autumnum adpellant.

---

Isaac Vossius, De motu marium et ventorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_motu_marium_et_ventorum.
