# De motu marium et ventorum 120

Isaac Vossius, De motu marium et ventorum, CAP. XXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/120
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/120

Autumnales vero tempestates istic accidunt à conversione Oceani Indici, qui tempore Aequinoctii & postea cursum ad hoc promuntorium dirigit ut superius monuimus. Verum de his & nonnullis aliis peculiaribus Oceani & ventorum motibus dabitur alibi uberior dicendi locus. Ad praesens institutum haec ut puto sufficiunt. CAP. XXIX. Aëroscopii constructio ad praecognoscendas tempestates. NUm multi multa admodum scripserint de signis unde ventorum & tempestatum adventus & qualitates possint praecognosci, nec tamen ullus sit qui aliquem tradiderit modum qui non saepissime fallat, minime ab instituto alienum fore existimo, si hic doceamus constructionem Aëroscopii à nemine quod sciam hactenus observati, unde quam tutissime nisi fallor colligi possit, quinam sit aeris status, & ecquis ventus aut tempestas sit metuenda. Ostendimus non ita pridem in Scripto de Luce, quopacto beneficio hydrargyri cognosci debeat altitudo aeris.

---

Isaac Vossius, De motu marium et ventorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_motu_marium_et_ventorum.
