Latin
MOTU MARIUM
Isaac Vossius, De motu marium et ventorum 16
Unproofread scanNot analysed yet
Contrarius huic &ipse tamen semper sibi constans, est is motus qui Chilense &Peruvianum lambit litus, à Meridie semper in Boream vergens usque ad locum &fluvium cognominem dictum Tombes. In toto itaque Peruviano litore unus tantum flat Auster, &unus tantum est maris motus à Meridie in Septentrionem continuo tendens. In medio intervallo quod à flumine Tombes &insula Puna usque ad Nicaraguam extenditur, prout Sol Borealior vel Australior fuerit, ita quoque in Austrum vel Boream fluctus diriguntur, idque ea lege quam superius declaravimus. Ubicunque vero isti fluctus ex Austro &Septentrione advenientes concurrunt, non colliduntur, sed à generali aestu abducuntur, junctisque aquarum copiis simul in Occidentem vergunt. Expediamus nunc illum motum quo Africae litora afficiuntur. Quando itaque ab Angolae &Congi litoribus maria recedunt, ne &hic terrae &Oceani fundus nimium siccentur, duplici motu succurrunt undae maris. Qui à Septentrione allabitur fluctus, ille ab Atlantico litore &Canariis advenit insulis, &primo quidem Album, mox Viride, dein sequentia alluit promuntoria, donec Guineam adtingit, unde angusto canalitotum Africae tractum qui à Guinea usque ad Insulam Ferdinandi Poo extenditur motu velocissimo percurrit. Hinc porro tendit ad promuntorium Lopis Gonsalvi, &hyeme quatuor aut quinque etiam gradibus ulterius. Inde relicto illo litore.