Latin
MOTU MARIUM
Isaac Vossius, De motu marium et ventorum 21
Unproofread scanNot analysed yet
Monuimus etiam aestivam &hibernam declinationem; Sole quippe in Australibus agente signis, non ultra decimum vel decimum Australis latitudinis gradum motus hic per tingit. Quando vero Tropicum Cancri Sol accedit, diximus motum istum Solisequum non ultra Aequatorem percipi. Ratio quamobrem non ulterius sentiatur hic motus à situ terrarum petenda est. Cum enim mare Indicum qua Boream spectat undique terris ambiatur, nec ullum alium à Septentrione admittat Oceanum, quemadmodum mare Pacificum &Atlanticum, nequaquam mirum videri debet, si ubi minor aquarum suppetit copia quae in locum recedentis decursus succedat, ibi etiam minor &contractior fiat medii istius alvei in Occidentem vergentis latitudo. Si nullae terrae à Septentrione obstarent, jam eadem latitudine motus hic Solisequus in Indico sese explicaret Oceano ac in mari Pacifico &Atlantico, pertingeretque ad Tropicum Cancri &etiam ulterius. Nunc vero cum Indicum mare undique Africae, Asiae &insularum huic adjacentium litoribus tanquam sinui à Septentrione includatur, ipsa ratio postulat, ut aequor sic undique conseptum &non nisi per exiguos insularum canales alia maria admittens, vel non moveatur, vel saltem moveatur tarde &difficulter, &ut decursus aquarum fiat proportionalis accessui. Quando itaque Sol Australia signa percurrit, motus iste in Occidentem vergens cessat in toto Indico Oceano usque ad decimum &undecimum Australis latitud. gradum, &demum infra Australe lavae insulae litus sentitur. At vero Sole superante Aequatorem &in Borealibus signis fortius exerente vires suas, cursus ille aequoris in Occidentem usque ad Aequatorem producitur. Tum quoque allabuntur aquae ex Australi Oceano ad compensandum decursum. Sed &à Borea adveniunt aquae succedaneae quae decursum hunc pone impleant, absque tamen eo ut decrescant Borealiores maris partes, vel ut Indica litora nudentur.