Latin
MOTU MARIUM
Isaac Vossius, De motu marium et ventorum 29
Unproofread scanNot analysed yet
Quamvis enim cursus hujus maris non sint aeque conspicui ac cursus Oceani, vixque fiant sensibiles aestus multis in locis, &facile à terrestribus ventis interpellentur, attamen etiam in hoc eadem deprehenditur motuum ratio. In litore Mauritano &Numidico fluunt maria ab Occidente in Orientem, propter ingressum oceani qui istic loci fertur Soli contrarius, ut jam exposuimus. At vero in oppositis Italiae, Galliae, Hispaniaeque litoribus aestus ab Oriente in Zephyrum feruntur, donec ad fretum Herculeum oceano occurrant ubi aliqua sui parte exeunt. Alia vero parte repulsi ad Mauritaniae &sequentia litora declinant, donec totum circuitum oceano impellente perficiant. In parte Orientaliore maris Mediterranei, qua nempe Syriam &Aegyptum alluit, idem videre est, nam &istic maria in gyrum volvuntur licet alia ratione, sic postulante ipsa natura &constitutione aequoris. Mare Mediterraneum quamvis separatum ab Oceano, &remotum à Zona Torrida, exiguis quidem, sed tamen iisdem motibus adficitur.