# De motu marium et ventorum 30

Isaac Vossius, De motu marium et ventorum, MOTU MARIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/30

Cum enim minus longe absit à via Solis, quam vel Pontus Euxinus vel Caspium & Balticum maria, & longius multo ab Ortu in Occasum extendatur, nequaquam mirum videri debet, quod cum praedicta maria nullo sensibili aestu adsurgant, hoc saltem aliquid à vicinia Solis patiatur. Fluit itaque hoc ab Oriente in Occidentem, & quamvis fluctus ille non sit valde conspicuus, ex eo tamen colligi potest, quod naves è Syria & Aegypto solventes, citius aliquanto fretum Gaditanum attingant, quam quae è freto solvunt perveniant in Syriam. Utique vero celerius etiamnum navigatio istaec succederet, nisi in Numidiae & Mauritaniae litoribus Oceani fluctus occurreret & progressum retardaret. Hinc clarum est Occidentaliorum maris Mediterranei partium aestus ab Oceano regi, & ab eo in gyrum circumagi: at vero Orientalior maris Mediterranei portio, quo Oceanus nunquam aut raro pertingit, in illa cursus aquarum est solisequus. Uti vero hic motus priori est contrarius, eadem tamen circulationis ubique manet ratio. Mare Aegyptium, ut plurimum, movetur ab ortu in occasum, contra vero Pamphylium ab occasu in ortum. Mare Aegaeum, qua Asiam alluit, à Septentrione in Austrum tendit. Qua vero idem mare Macedoniam & Thraciam adluit, ab Austro in Boream

---

Isaac Vossius, De motu marium et ventorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_motu_marium_et_ventorum.
