Latin
32
Isaac Vossius, De motu marium et ventorum 32
Unproofread scanNot analysed yet
Siquis scire velit qualis sit cursus Oceani ad fretum Herculeum, de quo paulo ante diximus, facile id poterit cognoscere ex motu Oceani, qui ubique locorum, in tali intervallo ab Aequatore, Soli fertur contrarius. Assidue fere per hoc fretum mare fluit in orientem, praesertim ad litus Mauritanum, vixque quarta aut quinta temporis parte motus hic contrario motu interpolatur. Spatio diei noctisque quinque aut sex horis utplurimum, effluunt maria, influunt octodecim. Nec tamen propterea aliquis existimare debet maris Mediterranei molem brevi auctum iri in immensum, quod tanto tempore influat oceanus, &breve adeo habeat spatium quo effluat. Ne hoc fiat ipsa providit natura. In ea quippe freti parte quae lispano littori adjacet, contrarius ut plurimum est aquarum cursus. Octonis enim ibi horis durat egressus, quatuor duntaxat oceanus sibi vindicat, &hoc pacto utriusque maris libramentum conservatur. Eadem propemodum est ratio freti quod Galliam Britanniamque interjacet. Etiam in hoc venientibus ab occidente longe facilior patet ingressus, quam sit egressus iis qui hinc solvunt. Siquis Australis hemisphaerii Zonam temperatam adeat, idem quoque illic verum esse deprehendet. Exemplo sit fretum Magellanicum. Fugiunt hoc nautae tanquam omnium navigatu difficillimum, propterea quod dicantur duo ibi concurrere oceani, qui immensas moveant tempestates. Verum non intelligunt naturam aquarum qui sic existimant. Concursus marium malaciam potius quam tempestatem inducit.