# De motu marium et ventorum 43

Isaac Vossius, De motu marium et ventorum, 43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/43

Quod si etiam alia immiseris corpuscula innatantia quae sint aqua graviora, scobem nempe ferri, aeris aut alius metalli, contrarium videbis, illa quippe ad depressiorem oram A & O descendent. Et tum successive movebuntur innatantia illa quae diximus corpuscula; nimirum quando graviora marginem petunt, tunc leviora versus medium tendent, & viceversa, quando leviora ad oram ascendunt, tum graviora ad medium defluent. Hinc patet majorem esse aquarum pressionem ad A & O, quam in iis partibus quae altius adsurgunt, utpote cum eo expellantur pleraque corpuscula quae leviora sunt quam sit aqua. Nec tamen propterea sequitur aquam premi ab aqua, neque enim simile patitur à simili. Sed vero id tantum hinc confici potest, leviora corpora premi à gravioribus, cum graviora à levioribus non premantur. Quantumcunque enim corpus aliquod aqua gravius infra superficiem aquae depresseris, tantundem patietur, hoc est nihil omnino patietur. At vero corpora quae leviora sunt aqua, quanto profundius merguntur, tanto majus sentiunt pondus & tanto velocius ascendunt.

---

Isaac Vossius, De motu marium et ventorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_motu_marium_et_ventorum.
