# De motu marium et ventorum 44

Isaac Vossius, De motu marium et ventorum, 44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/44

Nec aqua premit aquam, sed tantum ea quae leviora sunt aqua, & quidem quanto majus est aquae pondus, tanto major erit pressio. Commode id sic possis experiri. Esto vas aliquod AB, in cujus fundo demittatur tabella lignea D C. Manifestum est si aquam affuderis, tabellam hanc, quia est levior aqua, emersuram ad aquae superficiem. Aperiatur vero fundus, & fiat foramen G, utique jam non adscendet, sed premetur à cylindro aquae CDEF qui quanto major fuerit, tanto major vis requiritur ut avellatur tabella CD. Quod si adplicetur statera, invenies ad sublevandam tabellam CD, pondus H excedere debere pondus cylindri aquei CDEF. Sed neque hoc objici debet quod pressio fieri debeat in perpendiculari, non autem in iis punctis quae à perpendiculari recedunt. Quamvis enim in praecedenti figura aquae moles premat subjectum aerem in recta & perpendiculari linea, aliter tamen id sese habet in aquis clausis & quae nullum inveniunt exitum.

---

Isaac Vossius, De motu marium et ventorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_motu_marium_et_ventorum.
