# De motu marium et ventorum 46

Isaac Vossius, De motu marium et ventorum, 46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/46

Sed neque hoc mirum videri debet, quare Sol ab Aequinoctiali recedens & ipsis quoque imminens Tropicis, non tamen idem istic efficiat quod sub Aequinoctiali diximus contingere; item qui fieri possit ut motus ille quo maria in Austrum & Boream declinant, non simul abducat aut saltem faciat inclinare illum quem hactenus descripsimus tumorem. Sed vero hujus rei satis manifesta est causa, cum ipsa libramenti ratio exigat, ut aquae illuc tendant ubi motus est celerrimus, hoc est ad eum circulum qui omnium est maximus. Siquis aquam in vase aliquo in gyrum commoveat, protinus videre est & hanc, & quaecunque alia innatantia corpora à centro recedere, & ad maximum & altissimum circulum, hoc est ad oram vasis, confluere. Hinc quoque facile colligi potest, quamobrem fiat ut triremes & quaecunque aliae naves fervente aestu à litoribus in medium se recipiant pelagus, quod vulgo vocant altum mare, cum tamen mare cum exaestuat in medio sit depressius, quam in litore. Eadem & charybdum & voraginum, ut vulgo vocant, est ratio. Putant etiam illic maria esse humiliora & profundas subire cavernas, cum tamen ubicunque sint charybdes, aut syrtes, aut similia in mari loca quae Belgae vocant Mael-stroomen, etiam quo ad visum aquae eleventur. Nec depressior, aut cavernosus est illic maris fundus, sed elevatior, subsuntque ut plurimum scopuli, qui efficiunt ut mare adsurgat. Ubicunque enim intumescit fundus maris, ibi quoque intumescit maris superficies. Quia vero navigia altius petunt libramentum, hinc fit ut talia loca funesta ut plurimum sint navigantibus nisi ini tempore prospiciant. Quapropter illi qui in talibus versantur periculis, quum sarcinas projiciunt hoc tantum adsequuntur, ut quanto magis exonerant sua navigia, tanto velocius naufragium patiantur. CAP. XI. Aquae molem calore dilatari, frigore vero constringi. Quam frigore condensari & constringi, calore Avero rarefieri & dilatari quamvis exempla & experimenta quotidiana satis luculenter evincant, negatur tamen à nonnullis, idque ob duas potissimum rationes.

---

Isaac Vossius, De motu marium et ventorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_motu_marium_et_ventorum.
