# De motu marium et ventorum 48

Isaac Vossius, De motu marium et ventorum, 48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/48

Inquiunt enim si aquae moles minui & constipari posset, fore si duo sint cylindri aequalis capacitatis, sed inaequalis altitudinis, ut plus aquae contineatur in altiori, quam in breviori, propterea quod aquae inferiores minus in hoc premantur, atque in altero longiori cylindro. Verum haec ratio erronea est, cum nullum corpus fluidum & homogeneum seipsum premat. Itaque aqua in aqua, & aër in aëre nullum habent pondus. Alterum argumentum inde petitur, quod si Oceanus & maria à calore rarefierent & intumescerent, fore ut navigia mare aestuante altius deprimantur, quam subsidente aestu. Verum neque hoc argumento aliquid efficitur. Maria enim etiam aestu ferventissimo, ne sexmillesima sui parte altius adsurgunt, uti inferius clarius ostendemus. Etiamsi itaque aliquanto profundius navigia mergantur, insensilis est nihilominus ista discrepantia. Falsum quoque hoc quod dicunt, aquam nulla vi in minorem posse comprimi molem. Etiam ad aërem comprimendum vis aliqua requiritur. Sed vero cum aqua millies fere densior sit aëre, utique etiam millies fere major vis requiritur ad aquam, quam aërem comprimendum. Nec in liquidis tantum, sed & in solidis quoque corporibus hoc locum habet. Quanto enim unumquodque corpus gravius est & compressius, tanto major debet esse potentia quae compressius hoc corpus in arctius spatium constringat. Si itaque ponamus aurum esse vicies millies aëre compressius, etiam vicies millies major vis esse debet, quae aurum, quam quae aërem comprimat. Eadem est ratio dissolutionis per ignem.

---

Isaac Vossius, De motu marium et ventorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_motu_marium_et_ventorum.
