Latin
49
Isaac Vossius, De motu marium et ventorum 49
Unproofread scanNot analysed yet
Quanto compressius fortiusque colligatum sit unumquodque corpus, tanto potentior esse debet calor seu ignis qui corpus istud dissolvat &rarefaciat. Porro aquam etiam modico calore aut frigore dilatari &constringi manifeste patebit siquis vitrum amplioris uteri &angusti orificii aqua frigida plenum calidae aut tepenti tantum aquae immerserit. Post primam coarctationem, quae momentanea est, &aquam frigidam ad subitum contactum paululum facit subsidere, eadem mox adscendet, idque ad legem &proportionem frigidae foras ambientis. Quod si aquam vitro contentam modice calefeceris ac frigidae immerseris, contrarium videre est. Primo quippe aliquantisper adscendet- aqua propter repentinum frigidae contactum, qui dum calorem inclusum per orificium expellere conatur, una quoque inclusam propellit aquam. Peracto hoc momentaneo motu sensim contrahitur moles aquae &ad inferiores orificii partes paulatim descendit. CAP. XII. Mensura &locus maximae marium intumescentiae. DUm itaque aqua, perinde ac caetera corpora, pro intensione caloris &frigoris, ac etiam pro ratione alius corporis prementis, dilatari &constringi possit, superest ut mensuram maximae marium intumescentiae declaremus.