# De motu marium et ventorum 49

Isaac Vossius, De motu marium et ventorum, 49. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/49

Quanto compressius fortiusque colligatum sit unumquodque corpus, tanto potentior esse debet calor seu ignis qui corpus istud dissolvat & rarefaciat. Porro aquam etiam modico calore aut frigore dilatari & constringi manifeste patebit siquis vitrum amplioris uteri & angusti orificii aqua frigida plenum calidae aut tepenti tantum aquae immerserit. Post primam coarctationem, quae momentanea est, & aquam frigidam ad subitum contactum paululum facit subsidere, eadem mox adscendet, idque ad legem & proportionem frigidae foras ambientis. Quod si aquam vitro contentam modice calefeceris ac frigidae immerseris, contrarium videre est. Primo quippe aliquantisper adscendet- aqua propter repentinum frigidae contactum, qui dum calorem inclusum per orificium expellere conatur, una quoque inclusam propellit aquam. Peracto hoc momentaneo motu sensim contrahitur moles aquae & ad inferiores orificii partes paulatim descendit. CAP. XII. Mensura & locus maximae marium intumescentiae. DUm itaque aqua, perinde ac caetera corpora, pro intensione caloris & frigoris, ac etiam pro ratione alius corporis prementis, dilatari & constringi possit, superest ut mensuram maximae marium intumescentiae declaremus.

---

Isaac Vossius, De motu marium et ventorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_motu_marium_et_ventorum.
