Latin
51
Isaac Vossius, De motu marium et ventorum 51
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si tantillum Oceanus intumescat ubi profundissimus est, utique imperceptibilis est ille tumor qui in litoribus contingit, in quibus tamen maxime conspicuus est aestus. Sit fundus seu alveus maris ABC, superficies vero maris sit ADC. Maximus tumor DE sit unius pedis. Maxima profunditas maris DB sit bis mille passuum seu pedum 12000. Iam vero si totum mare, qua profundissimum est, non intumescat nisi ad unum pedem, manifestum est quod prope litus, puta ad FH vel IK in sensum vix cadat aestus elevatio. Si enim DB hoc est 12000 pedes dent DE, hoc est unum pedem; &GH statuatur pedum centum, jam tumor in GF non superabit centesimam &vicesimam pedis partem. Patet itaque quare fluctus è medio Oceano intumescente semper ad litora tendant. Sed tamen objiciunt hydragogi &practici aquarum libellatores, ut fiat hic decursus, non sufficere mathematicam istam declivitatem, sed ut fluant aquae in singulis mille passibus minimum requiri sex digitorum declivitatem.