# De motu marium et ventorum 52

Isaac Vossius, De motu marium et ventorum, 52. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/52
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/52

Sed practici isti quid dicant, ipsi non intelligunt, dum cursum aquarum oculis & sensibus metiuntur, & cognita velocitate fluxionis, declivitatem quoque alvei notam sibi esse existimant, ac si aqua defluens & descendens eadem semper haberet celeritatis momenta. Nulla est tam exigua superficiei aquarum inaequalitas, quae ad inducendum non sufficiat motum, & utcunque is in initio sensum effugiat, spatio tamen & progressu auctus satis fiet conspicuus, praesertim si per aequalem minimeque scabram declivitatem aquae ferantur. Verum utut in fluminibus, in stagnis aliisque aquis brevi alveo contentis aliquando locum habere possit practicorum regula, nihil tamen haec ad praesens facit institutum, cum longe dispar sit Oceani ratio. Quamvis enim hic in medio praecipue turgescat, quia tamen Sol non eidem semper imminet puncto, sed successive semper in Occidentem vergit, ideo non in singulis tantum quae adspicit spatiis, sed etiam in singulis punctis, idem tumor & eadem ubique sequitur & perstat declivitas, manente nihilominus priori tumore propter adfluentes utrinque succedaneas, quas diximus, aquas; ita tamen ut quanto magis à medio recedat, & quanto magis decrescat maris profunditas, tanto quidem minus attollatur sequens maris superficies, si saltem litoralium aquarum intumescentiam spectemus, sed si aquas motu progressivo è medio maris adfluentes consideremus, etiam altius intumescat & velocius fluat, quam medius faciat Oceanus.

---

Isaac Vossius, De motu marium et ventorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_motu_marium_et_ventorum.
