# De motu marium et ventorum 53

Isaac Vossius, De motu marium et ventorum, 53. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/53

CAP. XIII. Quare aestus major in litoribus quam in medio maris. Ed videamus num aliquanto clarius reddere posOsimus rationem, quare aestus alte adeo in litoribus attollantur, cum modice adeo eleventur in medio Oceano. Mirum proculdubio & staticae legibus contrarium nonnullis videbitur, quod cum punctum unde defluunt maria uno saltem pede supra reliquam exstet superficiem, in litoribus tamen ubi impingunt fluctus, ad octoginta & plures nonnunquam extollantur pedes, cum libramenti ratio non permittere videatur, ut vel ad unum pedem adsurgant. Verum ex iis quae paulo ante monuimus patet duos esse considerandos motus. Prior est ille quo maria ubique & praecipue in medio intumescunt, qui quidem, si solus spectetur, imperceptibilis omnino esset aestus in litoribus. Alter motus est quidem effectus prioris, longe tamen illo citatior & sensibilior evadit, & quidem tanto magis, quanto longius ab origine sua recesserit. Quando enim maria accedente Sole turgere incipiunt, continuo in Occidentem moventur, nempe ad declivius libramentum. Quia vero non cessat Sol, sed continuo instat, & successive sequentes Oceani partes adspicit, necessario etiam acceleratur motus iste solisequus.

---

Isaac Vossius, De motu marium et ventorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_motu_marium_et_ventorum.
