Latin
56
Isaac Vossius, De motu marium et ventorum 56
Unproofread scanNot analysed yet
stus majores concitari in Temperata, ac sint illi qui in Torrida fiant Zona, opus non est multis adstruere, cum id apud plerosque rerum gnaros pro confesso habeatur. Exemplo sint maria non multum à nostris remota. Ad montem S. Michaelis, ad Bristoliam, aliaque orae Gallicae Britannicaeque loca, aestus ad septuaginta pedes &nonnunquam etiam altius attolluntur. Eadem est ratio Zonae Temperatae in Australi hemisphaerio. Ad flumen dictum Gallegos, ad Fretum Magellanicum, adsitaque ei litora terrae del Fuego, ad sexaginta &plures pedes extolluntur maria. Sed vero qui in Zona Torrida contingunt aestus, cum plurimum, longe tamen infra hanc mensuram adsurgunt. Ut autem haec ipsa accuratius aliquanto intelligantur, distinguendi omnino sunt aestus qui ad insulas in medio sitas Oceano contingunt, ab illis qui in litoribus planis, ac item istis qui in longe recedentibus sinubus deprehenduntur. Insulae itaque in medio Zonae Torridae Oceano sitae, qualis est illa S. Helenae, aliaeque quas superius memoravimus, quando maria maxime intumescunt, non tamen patiuntur aestum altiorem uno cubito aut duobus ad summum pedibus.