# De motu marium et ventorum 57

Isaac Vossius, De motu marium et ventorum, 57. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/57
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/57

Quod si contingat ut nonnunquam altius provehantur fluctus, id aut ecnephiis aut aliis imputandum ventis, qui ipsi tamen in maribus longe à continente remotis rarissimi sunt. At vero in iis insulis, quae longe à media Zona distant, quales sunt Hetlandia, insulaeque duodecim, Fero vel Faro dictae, aliaeque complures in medio Zonae Temperatae Oceano sitae, aut saltem longe à continente aut majoribus insulis remotae, aestus maximi ad quatuor circiter pedes adsurgunt. In litoribus non sinuosis, sed recta fronte Oceanum Zonae Torridae excipientibus, tam in Brasilia, quam passim alibi, aestus raro supra septem vel octo pedes evehuntur. At vero in nostris litoribus, ac item in Galliae Lusitaniaeque ora altero tantò sunt majores. In Zona Torrida quamvis complures sint sinus longi, qui cum lata fronte Oceanum excipiant, postea in angustum admodum spatium coarctentur, magnosque proinde efficiant aestus, duo tamen praecipue memorantur, unus ad Cambajam, alter vero sinus est is, qui à Martabano oppido usque ad urbem Pegu extenditur. Affluente Oceano in hos sinus evehuntur maria ad pedes quadraginta duos. At vero in Normanniae litore ad Montem S. Michaelis & oppidum Auranches aestus attolluntur ad pedes octoginta & aliquando etiam altius. Eadem fere est mensura aestuum ad Bristoliam.

---

Isaac Vossius, De motu marium et ventorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_motu_marium_et_ventorum.
