# De motu marium et ventorum 58

Isaac Vossius, De motu marium et ventorum, 58. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/58

Quamvis vero ratio, quamobrem aestus majores sint in Zona Temperata quam in Torrida, & quanto longius à suo principio recedant tanto magis intendantur ex iis quae superiori capite diximus, clare satis haberi possit, accedit nihilominus etiam alia consectanea causa, unde id ipsum necessario fieri evidenter probari potest. Duo nempe considerandi sunt motus in Zona Torrida, tumor, & motus progressivus. Licet vero prior efficiat posteriorem, si proprie tamen loqui velimus, non est tumor qui aestus istos in litoribus efficit, sed motus progressivus. At vero motus iste progressivus imbecillior & segnior est in Zona Torrida quam in nostra Zona, non tantum quod propior sit suo principio, verum etiam quod motus ejus istic non finiantur, sed vel ad latus declinent, vel peracto brevi gyro retro tendant, & resorbeantur ab illa quam pone reliquerunt cavitate. Exempli. gratia fumamus litora Brasiliae. Oceanus licet ad illa tendere videatur, non tamen fortiter ibi impingit, sed vel ad latus declinat ut superius ostendimus, vel absoluto orbe una cum aliis lateralibus aquis refluit ad implendam quam post se reliquit cavitatem. Qui itaque & istic, & alibi in Zona Torrida contingunt aestus, illi ut plurimum non reciprocantur motu progressivo & regressivo, uti in nostra fit Zona, sed ab aquis à latere adfluentibus compensantur, minusque propterea sunt violenti.

---

Isaac Vossius, De motu marium et ventorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_motu_marium_et_ventorum.
