Latin
59
Isaac Vossius, De motu marium et ventorum 59
Unproofread scanNot analysed yet
At vero illae aquae quae non refluunt sed ulterius progrediuntur, &eam quam declarav imus insistunt viam, quamvis etiam hae absolutis magnis gyris tandem ad principium redeant, quia tamen majores describunt orbes, quorum partes sigillatim consideratae propius accedunt ad motum rectilineum, ideo etiam harum motus longe prioribus sunt vehementiores, &quidem tanto vehementiores, quanto sunt rectiores &magis vicini termino ad quem tendunt. Notandum tamen si nimis longe à principio suo versus Septentrionem vel Austrum recedant, paulatim flaccescere, cum experientia constet, aestus in summo Septentrione minores esse, quam qui apud nos contingunt. Illuc tamen etiam Oceanum cursum suum dirigere exinde patet, quod qui vere &aestate ad capturam balaenarum profiscuntur, duarum hebdomadarum spatio aut etiam citius ex Batavia saepe Spitsbergam attingant, cum ut plurimum duplo fere longius spatium in reditu exspiret. Quaerat forsan aliquis, cum motus Oceani tanto rapidior sit in Zona Temperata &frigida quam in Torrida, unde fiat ut ubi celerior est motus, non etiam celerior sit navigatio. Sed vero hujus rei satis manifesta est ratio. Cum in media Zona aquae semper in Occidentem vergant, nec unquam in medio Oceano refluant, ideo utplurimum aequabilis est cursus.