Latin
61
Isaac Vossius, De motu marium et ventorum 61
Unproofread scanNot analysed yet
Ut itaque integram hujus rei causam habeamus, notandum est fluctum Oceani intendi quidem &remitti à situ utrinque adjacentium terrarum, sed longe magis à situ &qualitate fundi subjacentis. Ubicunque fundus litorum profundus est, &non molli, sed arduo &praecipiti adsurgit clivo, ibi minimi omnino fiunt aestus. Ubi vero litora quae inundat Oceanus leni clivo adsurgunt, istic altissime attolluntur maria, &quidem tanto altius quanto planum hoc mollius fuerit inclinatum. Esto mare ABCD, tendens tota sua mole, &quando aestus intensissimus fuerit ab AB versus CD. Utique si occurrat littus pręceps CD, aut nihil aut parum admodum elevabuntur aquae in puncto D. Quia enim fortiter hoc punctum percutiunt undae, utpote cum ad rectos pene incidant angulos, ideo omnis earum vis ibi absumitur, unde fit ut parum aut nihil attollantur, idemque ferè quod prius maneat aquarum libramentum.