# De motu marium et ventorum 62

Isaac Vossius, De motu marium et ventorum, 62. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/62
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/62

Quod si alveus per quem aestus accedunt fuerit declivior, nec ad BCD, sed vero ad BCE terminetur, minus quidem violenta fit allisio ad littus CE, sed vero altius adsurgent aquae versus F quam faciant ad D, idque tanto magis quanto major est angulus BCF angulo BCG. Si vero alveus per quem fertur mare adeo mollem declivitatem habuerit, ut fundi BCH extensio in recta propemodum fuerit linea, jam maximus omnino fiet aestus. Quamvis enim, si solum spectemus libramentum, mare non debeat ultra H adscendere, tamen quia motus maris tendentis ab A versus H, non frangitur aut labefactatur in puncto H, sed integer perseveret, imo etiam ipso progressu acceleretur, quia quanto arctiori spatio comprimuntur aquae, tanto celerius fluunt, ideo toto impetu pergit ad K, & non longius tantum, sed etiam altius ibi provehitur quam vel ad D, vel ad E. Ista vero aestuum ascendentium & descendentium ratio non mensuranda est ad legem corporum quae per determinatam vim aut pondus vel protruduntur vel attrahuntur in planis inclinatis, hoc enim si esset, multo altius attollerentur aquae, cum qualis sit proportio perpendicularis ad planum inclinatum, tale quoque sit semper pondus attrahens aut vis protrudens ad corpus protrusum aut pondus attractum, unaque proinde libra in perpendiculari sufficiat ad extollendum in plano molliter inclinato quodcunque pondus ad quamcunque altitudinem; sed verò hic quem diximus aestuum adscensus exigendus est ad legem corporum projectorum & ad plana inclinata aliquousque tantum adscendentium.

---

Isaac Vossius, De motu marium et ventorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_motu_marium_et_ventorum.
