Latin
63
Isaac Vossius, De motu marium et ventorum 63
Unproofread scanNot analysed yet
Sit planum horizontale AB, eique insistens recta CD, manifestum est si pilam aut quodcunque sphaericum corpusculum projeceris ex A versus C, non adscensurum ad D, sed in eadem qua venit recta linea rediturum versus A. Quod si illa ipsa pila, simili impulsu rotetur ex A ad planum inclinatum CE, impinget quidem in C, aliquousque tamen adscendet, puta ad E. Quod si eadem vi pila ex A missa adscendat planum CF, non longius tantum, sed etiam altius feretur, nempe ad F. Quod si quis diligentius haec ipsa aut experiri aut expendere velit, inveniet semper ad mensuram anguli, ad quem pila aut aliud projectum impingit, crescere quoque vel decrescere motum projectorum. Ut vero ad institutum redeamus, adeo haec sibi constat ratio, ut etiamsi quis omnes orbis terrarum peragret oras, non tamen vel unum facile inveniat locum, ubi pro ea quam indicavimus litorum norma, non etiam librentur aestuum adfluentium menfurae.