# De motu marium et ventorum 68

Isaac Vossius, De motu marium et ventorum, 68. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/68
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/68

Caeterum non dubito si in nostris oris taliter formati sinus occurrerent, quin etiam multo altius adscendant aestus, quam ubi maxime adscendunt. Vel in hoc ipso nostro mari, quod tamen freti potius quam aperti maris nomen promeretur, si qui Hollandicum littus pulsant aestus per planam decurrerent superficiem, nec in obicibus, aut arenariis quos vocant pulvinis frangeretur eorum impetus, non dubitandum, quin vel modico adflante Zephyroborea, ipsos quoque transcendant colles. Quod si alibi terrarum sitae essent Britanniae, & non oblique sed quemadmodum caetera Europae litora ita quoque nostra prono cursu impeteret Oceanus, utique mare, aut saltem aestuarium, esset haec nostra tellus, magnaque item pars Belgii. CAP. XVI. Lunae multa perperam adscribi, & ostenditur illam non implere ostrea & caetera testacea. Uos hactenus exposuimus Oceani motus, illos uni adsignavimus Soli, utpote qui nullo jure vel possint, vel debeant ad Lunam referri. Nunc videamus ecquas etiam Luna habeat vires in commovendo Oceano, & praecipue in motibus diurnis & menstruis ut vocant. Quod itaque effectus & facultates Lunae adtinet, miror fuisse complures qui cum huic praecipuam aestus marini causam adscripserint, ejus tamen radios frigidos esse dixerint, ac si frigus tumorem induceret, aut ullum lumen calore destitueretur. Scilicet quia Lunae radii imbecilles sunt, praecipue si cum Solaribus componantur, ideo, ut volunt, frigidi sunt minimeque calidi.

---

Isaac Vossius, De motu marium et ventorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_motu_marium_et_ventorum.
