Latin
69
Isaac Vossius, De motu marium et ventorum 69
Unproofread scanNot analysed yet
Verum quis non videat hoc argumento tantundem confici, ac si quis pertendat Lunam non lucere, propterea quod ejus lux minima sit si cum illa Solis conferatur? Sane quod multis aliis contingit in rebus, ut sensus nostri nos decipiant, id ipsum hic praecipue locum habet. Quia caro nostra calidior est quam sit aqua, ideo illam frigidam existimamus etiamsi modice tepefacta fuerit, cum tamen haec, etiam cum maxime frigere nobis videtur, ne tunc quidem careat calore. Mirifici itaque sunt illi, qui ex eo quod nonnulli ad Lunae splendorem obambulantes frigus &gravedinem contraxerint, sideris hujus radios frigidos esse dixerunt. Verum si quis tempore brumae in Sole apricetur &eodem malo adfligatur, an propterea Sol hybernus frigidus sit dicendus? Non itaque in eo haerendum esse existimo utrum Lunae radii frigidi sint an calidi, cum nulla sit lux quae seorsim considerata aliquem saltem non contineat calorem. Quod vero ejus calorem non persentiamus, hujus reisatis manifesta est ratio.