# De motu marium et ventorum 70

Isaac Vossius, De motu marium et ventorum, 70. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/70
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/70

Ut interdiu non lucet Luna quia à majore luce obruitur, ita neque noctu ad nos pervenire potest sensus caloris quem Lunares spargunt radii, propterea quod aër quem haurimus, etiam cum recessit Sol, non desinat tamen multo esse calidior, quam sit ille calor, quem ad nos Luna possit transmittere. Ponamus Lunam aequaliter à Sole illustrari & calefieri atque haec nostra tellus, quod tamen non facile admittent complures, non tamen ullus exinde ad nos perveniret calor etiamsi centuplo fiat vicinior cum aequalia ab aequalibus non patiantur. Itaque non mirum quod ne thermoscopia quidem, licet speculis comburentibus adjuta, à splendore Lunae adficiantur. Ut itaque absurdum Lunae radiis frigus adscribere, ita neque calor aliquis sensibilis iis tribui debet, & quidem talis, qui cum in aliis imperceptibilis sit, in commovendis tamen aestibus ipso sit potentior Sole. Expediant sese qui sic sentiunt, unde fiat ut cum in praedictis aestibus Luna nullas habeat partes, in menstruo tamen, ut vocant, excluso Sole Luna sola omnia possit. Attamen non desunt qui existimant Lunam etiam alias posse habere facultates quibus maria commovere valeat. Adeo enim conspicuas esse inquiunt operationes Lunae in ciendis & sedandis aestibus, in inflandis & inaniendis Cancris, Ostreis, Echinis. Astacis, aliisque testaceis, idque ad legem augmenti & decrementi sui, ut ad sideris hujus effectus excludendos, nullum humanum sufficiat ingenium. Et sane adeo potens visa est haec ratio plerisque iis qui de aestu scripsere, ut vix effugium invenerint, ac inviti etiam Oceani imperium Lunae coacti fuerint adsignare.

---

Isaac Vossius, De motu marium et ventorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_motu_marium_et_ventorum.
