# De motu marium et ventorum 71

Isaac Vossius, De motu marium et ventorum, 71. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/71
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/71

Quapropter non me operam lusurum spero, si manifeste ostendero plurimum falli qui sic sentiunt, & haec omnia similiter eventura etiamsi nulla coelo luceret Luna. Quod itaque ostrea & testacea adtinet, quae cum Luna crescere & decrescere creduntur, de illis sic sentio. Non esse Lunam, aut ejus effectum, qui tumorem & pinguedinem animalibus istis conciliet, sed ipsum maris aestum. In multis Indiae locis uti ad Cambaiam, Bengalam, lavam insulam & alibi, in novilunio & plenilunio inania sunt pleraque testacea, referentibus id ipsum pluribus oculatis testibus, eadem vero plena sunt in quadraturis. Nempe in praedictis oris nullus comparet ęstus quando Luna est vel nova vel plena, sed demum quatuor aut quinque diebus serius, prout tardius citiusve ad ea loca accedit Oceanus. Itaque in sinu Cambaiensi & Peguano, cum Luna se quadro aspectu videndam praebet, maxime tument maria, eademque subsident Luna vel nova vel plena. Hinc adparet non Lunae aspectu, sed adventu aestus saginari ostrea. Ne illis quidem perinde est quo potu inebrientur.

---

Isaac Vossius, De motu marium et ventorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_motu_marium_et_ventorum.
