Latin
72
Isaac Vossius, De motu marium et ventorum 72
Unproofread scanNot analysed yet
Respuunt haustus aquae mortuae &jam situ squallentis, adventante vero pleno aestu &aquis è medio Oceano adfluentibus totos expandunt sinus, donec genitali pastu ad satietatem usque reficiantur. Verum id esse vel inde possis cognoscere, quod si captivis cancrorum &ostrearum gregibus aquam vivam dederis, prorogabis vitam ad dies complures. At vero si è stagnante litore &jam labe aliqua contacto aquam, ut vocant, mortuam iis adfuderis, adspernantur hanc &tanquam per salivam excernunt brevique tabescunt. CAP. XVII. Unde fiat ut singulis 24 horis duo fiant aestus. Aria adventu Solis &praecipue illo imminente Mintumescere, satis nisi fallor ostendimus. Nunc exponamus quo pacto illa singulis diebus &