# De motu marium et ventorum 72

Isaac Vossius, De motu marium et ventorum, 72. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/72
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/72

Respuunt haustus aquae mortuae & jam situ squallentis, adventante vero pleno aestu & aquis è medio Oceano adfluentibus totos expandunt sinus, donec genitali pastu ad satietatem usque reficiantur. Verum id esse vel inde possis cognoscere, quod si captivis cancrorum & ostrearum gregibus aquam vivam dederis, prorogabis vitam ad dies complures. At vero si è stagnante litore & jam labe aliqua contacto aquam, ut vocant, mortuam iis adfuderis, adspernantur hanc & tanquam per salivam excernunt brevique tabescunt. CAP. XVII. Unde fiat ut singulis 24 horis duo fiant aestus. Aria adventu Solis & praecipue illo imminente Mintumescere, satis nisi fallor ostendimus. Nunc exponamus quo pacto illa singulis diebus &

---

Isaac Vossius, De motu marium et ventorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_motu_marium_et_ventorum.
